• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XIX

Caput XXVIII: In quem finem uenturus sit exitus inpiorum.

Eorum autem, qui non pertinent ad istam ciuitatem dei, erit e contrario miseria sempiterna, quae mors etiam secunda dicitur, quia nec anima ibi uiuere dicenda est, quae a uita dei alienata erit, nec corpus, quod aeternis doloribus subiacebit; ac per hoc ideo durior ista secunda mors erit, quia finiri morte non poterit. sed quoniam sicut miseria beatitudini et mors uitae, ita bellum paci uidetur esse contrarium, merito quaeritur, sicut pax in bonorum finibus praedicata est atque laudata, quod uel quale bellum e contrario in finibus malorum possit intellegi. uerum qui hoc quaerit, adtendat quid in bello noxium perniciosumque sit, et uidebit nihil aliud quam rerum esse inter se aduersitatem atque conflictum. quod igitur bellum grauius et amarius cogitari potest, quam ubi uoluntas sic aduersa est passioni et passio uoluntati, ut nullius earum uictoria tales inimicitiae finiantur, et ubi sic confligit cum ipsa natura corporis uis doloris, ut neutrum alteri cedat? hic enim quando contingit iste conflictus, aut dolor uincit et sensum mors adimit, aut natura uincit et dolorem sanitas tollit. ibi autem et dolor permanet ut adfligat, et natura perdurat ut sentiat; quia utrumque ideo non deficit, ne poena deficiat. ad hos autem fines bonorum et malorum, illos expetendos, istos cauendos, quoniam per iudicium transibunt ad illos boni, ad istos mali, de hoc iudicio, quantum deus donauerit, in consequenti uolumine disputabo.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy