• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber III

Caput IX: An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.

Hi etiam Numam Pompilium successorem Romuli adiuuisse creduntur, ut toto regni sui tempore pacem haberet et Iani portas, quae bellis patere adsolent, clauderet, eo merito scilicet, quia Romanis multa sacra constituit. illi uero homini pro tanto otio gratulandum fuit, si modo id rebus salubribus scisset inpendere et perniciosissima curiositate neglecta deum uerum uera pietate perquirere. nunc autem non ei di contulerunt illud otium, sed eum minus fortasse decepissent, si otiosum minime repperissent. quanto enim minus eum occupatum inuenerunt, tanto magis ipsi occupauerunt. nam quid ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi uel illi ciuitati consociare potuerit, Varro prodit, quod, si domino placuerit, suo diligentius disseretur loco. modo autem quia de beneficiis eorum quaestio est: magnum beneficium est pax, sed dei ueri beneficium est, plerumque etiam, sicut sol, sicut pluuia uitaeque alia subsidia super ingratos et nequam. sed si hoc tam magnum bonum di illi Romae uel Pompilio contulerunt, cur imperio Romano per ipsa tempora laudabilia id numquam postea praestiterunt? an utiliora erant sacra, cum instituerentur, quam cum instituta celebrarentur? atqui tunc nondum erant, sed ut essent addebantur; postea uero iam erant, quae ut prodessent custodiebantur. quid ergo est, quod illi quadraginta tres uel, ut alii uolunt, triginta et nouem anni in tam longa pace transacti sunt regnante Numa, et postea sacris institutis disque ipsis, qui eisdem sacris fuerant inuitati, iam praesidibus atque tutoribus uix post tam multos annos ab urbe condita usque ad Augustum pro magno miraculo unus commemoratur annus post primum bellum Punicum, quo belli portas Romani claudere potuerunt?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy