38.
Verbi enim gratia: Numquid, si oportebat adiutorium viro feminam fieri, etiam hoc necessitas ulla cogebat vel ulla suadebat utilitas, ut de dormientis latere fieret? Si causa evandendi diluvii opus erat fabricari arcam, quid opus erat mensuras eius aut ipsas potissimum fieri aut etiam scriptis ad religionem posteritati propagandis commemorari? Si propter genus reparandum animalia includi oportebat, quid opus erat illo potissimum numero septena de mundis, bina de immundis? p. 365,5 Aditum ad arcam fieri necessitas utique cogebat; in latere autem fieri vel etiam memoriae commendari per litteras quid cogebat? Immolare filium iubetur Abraham: iussus hoc fuerit, ut eius oboedientia tali etiam examine probata posteris innotesceret; convenientius ligna portaverit filius, ne pater senexque portaret; non sit postea filium ferire permissus, ne orbitate gravissima se feriret: numquid etiamsi nullo effuso sanguine rediretur, minus esset probatus Abraham? Aut si iam opus erat perfici sacrificium, etiamne, ut ille aries in vepre adhaerens cornibus appareret, ad ullum augmentum victimae pertinebat? p. 365,15 Sic omnia cum considerantur et quasi superflua necessariis contexta inveniuntur, admonent humanum animum, id est animum rationalem, prius aliquid significare, deinde quid significent quaerere.