13.
Et tamquam ille, quem catechizamus, quaereret et diceret: Quo ergo signo manifesto adhuc parvulus et nondum valens liquidam discernere a tot erroribus veritatem, quo manifesto indicio tenebo ecclesiam Christi, in quem iam credere tanta rerum antea praedictarum manifestatione compellor, sequitur idem propheta et tamquam motus animi eius ordinatissime excipiens docet eum ecclesiam Christi ipsam esse praedictam, quae omnibus eminet et apparet. Ipsa enim est sedes gloriae, de qua dicit apostolus: Templum dei sanctum est, quod estis vos. p. 393,5 Unde iste dicit: Sedes autem gloriae exaltata est sanctificatio nostra. Propter hos enim motus parvulorum, qui possunt seduci ab hominibus, manifestationem claritatis ecclesiae dominus quoque providens ait: Non potest civitas abscondi supra montem constituta, quia utique sedes gloriae exaltata est sanctificatio nostra, ut non audiantur illi, qui ad religionum scissuras traducunt dicentes: Ecce hic est Christus, ecce illic. Partes enim ostendunt dicentes: Ecce hic, ecce illic. Cum illa civitas super montem sit, quem montem, nisi eum, qui secundum prophetiam Danihelis ex parvulo lapide crevit et factus est mons magnus, ita ut impleret universam terram? Nec illi audiantur, qui nomine quasi secretae et apocryphae veritatis et hominum paucitatis dicunt: Ecce in cubiculis, ecce in deserto! quia non potest abscondi civitas super montem constituta, quia sedes gloriae exaltata est sanctificatio nostra. p. 393,21