14.
Cum ergo iste gentilis his atque huiusmodi aliis testimoniis prophetarum de persecutione regum et populorum, de fide regum et populorum, de abolitione idolorum, de caecitate Iudaeorum, de probatione codicum ab ipsis custoditorum, de amentia haereticorum, de excellentia sanctae ecclesiae verorum et germanorum christianorum ante praedicta nunc impleta conspiceret, quid inveniret fide dignius quam illos prophetas, quibus de divinitate Christi eligeret credere? Etenim si antequam ista fierent, ingererem gentili prophetas Hebraeos, quibus ea futura crederet, quae facta nondum videret, merito fortasse diceret: Quid mihi est cum istis prophetis, quos unde veraces probem, non mihi ostenditur? p. 394,7 Cum vero tam magna et tam multa, quae praedixerunt, iam ad effectum manifestationemque perducta sunt, plane ille, si perversus esse nollet, nec ista ullo modo contemneret, quae tanto ante et tanto apparatu praevidenda et praenuntianda commendari meruerunt, nec illos, a quibus praevideri et praenuntiari potuerunt. Nullis enim prudentius credimus vel de praeteritis, quae olim facta sunt, uel de futuris, quae nondum facta sunt, quam eis, qui nobis fidem verborum suorum tam multis tamque magnis, quae ab eis praedicta iam facta sunt, probaverunt.