• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUINTUS DECIMUS

11.

Ista autem, quam doctrina apostolica virginem castam uni viro exhibens Christo, a fallacia serpentis, qua tu corrupta es, monet ut caveat, agnoscit deum prophetarum deum verum, deum suum. 438,4 Huius ultimae pollicitationi secura credit, cuius tanta promissa completa iam tenet, nec quisquam dicit ad praesens tempus ei confictos esse prophetas, quos in Iudaeorum codicibus asserit. Quid enim incredibilius promittebatur quam id, quod Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes? Et quid certius iam tenemus exhibitum? Illa certe est ultima eius promissio, quam propheta breviter ita commemorat: Beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Finita quippe omni indigentia et novissima inimica morte destructa perpetua dei laus erit otiosorum negotium, quo iam nemo accedet, unde iam nemo discedet. Quod alibi propheta ita commemorat: p. 438,16 Collauda, Hierusalem, dominum; lauda deum tuum, Sion, quoniam confirmavit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. Clausis portis nullus intrabit, nullus exibit. Quod et ipse sponsus in evangelio dicit fatuis virginibus etiam pulsantibus se non aperturum. Haec Hierusalem, sancta ecclesia, sponsa Christi, in apocalypsi Iohannis copiosius uberiusque describitur. Non credat huic propheticae promissioni virgo casta, si non iam tenet, quod ei per eandem prophetiam hoc tempore futurum promissum est: Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui, quoniam concupivit rex speciem tuam, quia ipse est deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus; vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus; afferentur regi virgines post eam, proximae eius afferentur tibi, in laetitia et exultatione adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram; memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. p. 439,9 Sed tu infelix a serpente corrupta quando uel cogitare conaris, quae sit pulchritudo filiae regis intrinsecus? Ipsa est enim castitas mentis, ubi tu vitiata es, ut aperirentur tibi oculi ad amandum et adorandum solem et lunam, ac si per iustum iudicium dei alienareris a ligno vitae, quod est aeterna et interna sapientia, nihilque aliud vocares putaresque veritatem atque sapientiam nisi lucem istam, quam per male apertos oculos tractam et in immensum auctam multipliciterque variatam per imagines fabulosas impudica mente convolveres. p. 439,18 Hae sunt fornicationes tuae nimis abominandae. Et tamen patienter cogita eas et revertere ad me dicit veritas. Revertere ad me et mundaberis, reparaberis, si confundaris tibi et refundaris mihi. Hoc audi, hoc dicit vera veritas, quae nec fallacibus formis cum tenebrarum gente pugnavit nec fallaci sanguine te redemit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy