• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

9.

Augustinus respondit: Astute quidem paratum te dicis, si quas in libris Moysi de Christo prophetias inveneris, ita percipere, ac si piscem de mari, cum aquam ipsam unde piscis capitur, respuas. Sed quia Moyses omne quod scripsit, de Christo est, id est ad Christum omnino pertinet, sive quod eum figuris rerum vel gestarum uel dictarum praenuntiet, sive quod eius gratiam gloriamque commendet, tu, qui commenticium fallacemque Christum de Manichaei litteris credidisti, ista Moysi non vis credere, sicut nec piscem vis edere. p. 447,18 Verum hoc interest, quod Moysen hostiliter insectaris, piscem autem fallaciter laudas. Si enim piscem de mari edere non nocet, sicut ipse dixisti, cur ita eum vos noxium praedicatis, ut si alia esca non occurrat, prius fame consumamini quam pisce vescamini? Quid, quod si omnis caro immunda est, ut dicitis, et in omni aqua omnique herba vita illa misera dei vestri retinetur, quae per vestra alimenta purgata (purganda) est, detestabilis superstitio tua et piscem te cogit proicere, quem laudasti, et aquam marinam bibere ac spinas edere, quas vituperasti? p. 447,26 Quod vero etiam daemonibus dei famulum comparasti, ut, quales illi fuerunt, cum Christum confiterentur, talis et iste accipiatur, si aliquid in eius libris reperiri potuerit, quod praedicet Christum, ille quidem non dedignatur opprobrium domini sui. Si enim paterfamilias Beelzebub appellatus est, quanto magis domestici eius! Sed vos videte, a quibus ista didiceritis, profecto sceleratiores quam illi, qui domino ita conviciati sunt. Illi enim non eum Christum esse credebant et ideo fallacem putabant; vos autem doctrinam non putatis esse veracem, nisi quae Christum audet praedicare fallacem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy