• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

18.

Quid habes igitur, haeretica vanitas, unde te putes posse convincere non de Christo esse praedictum: Suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi, quando ne hinc quidem potes, quod dissimilem ostendis? Aliis enim causis et nos similem ostendimus. An quia propheta dictus est, qui et homo esse dignatus est, et tam multa futura praedixit? p. 459,20 Nisi forte aliud est propheta quam homo ultra humanas coniecturas futura praenuntians. Unde et ipse de se ipso ait: Non est propheta sine honore nisi in patria sua<(i>. Sed de te videro, qui te convictum paulo ante confessus es, cum dixisti, quod te ad credendum evangelio professio tua fecit obnoxium. Iudaeus ipse procedat in medium, qui cervicem a iugo Christi male liberam tollit et ideo sibi adhuc fas putat dicere: mentitus est Christus vester; nihil de illo scripsit Moyses*.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy