• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DECIMUS SEPTIMUS p.483,1

6.

Nec intellegit Faustus aut forte se fingit non intellegere, quid sit implere legem, cum hoc de verborum adiectione putat accipiendum, quia scriptum est, ne quid addatur scripturae dei vel detrahatur, unde dicit non debuisse adimpleri, quod ita perfectum commendatur, ut nihil addendum minuendumque sit. Nesciunt ergo isti, quomodo adimpleat legem, qui sic vivit, ut lex praecepit. Plenitudo enim legis caritas, sicut dicit apostolus. Istam caritatem dominus et exhibere et donare dignatus est mittendo fidelibus suis sanctum spiritum. Unde item dicit idem apostolus: Caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. p. 489,20 Et ipse dominus: In hoc scient omnes, quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis. Impletur ergo lex, vel cum fiunt, quae ibi praecepta sunt, vel cum exhibentur, quae ibi prophetata sunt. Lex enim per Moysen data est, gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est. Ipsa lex cum impleta est, gratia et veritas facta est. Gratia pertinet ad caritatis plenitudinem, veritas ad prophetiarum impletionem. Et quia utrumque per Christum, ideo non venit solvere legem aut prophetas, sed adimplere, non ut legi adderentur, quae deerant, sed ut fierent, quae scripta erant. Quod ipsa eius verba testantur. Non enim ait, iota unum aut unus apex non transiet a lege, donec addantur, quae desunt, sed donec omnia fiant.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy