• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

19.

Non itaque, sicut Faustus opinatur, quaedam dominus Iesus adimplevit, quae ab antiquis iustis iam dicta erant ante legem Moyseos, sicuti est: Non occides, quod non contrario redarguit, sed magis firmavit, cum et ab ira et a convicio revocavit, quaedam vero solvit, quae propria videbantur legis Hebraeorum, sicuti est: Oculum pro oculo, dentem pro dente, quod videtur potius abstulisse quam confirmasse, cum ait: Ego autem dico vobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, praebe illi et alteram et cetera. p. 518,13 Nos enim dicimus etiam haec, quae isti putant solvisse Christum velut contraria referendo, et tunc pro tempore bene fuisse instituta et nunc a Christo non soluta, sed adimpleta.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy