• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

22.

De non iurando autem, quia et hic illorum legem a Christo adimpletam esse dixisti, non possum affirmare antiquos iustos non iurasse; nam et Paulum apostolum iurasse invenimus. p. 520,17 De vestro autem ore non tollitur crebra iuratio, cum iuretis per lumen, quod amatis cum muscis – neque enim lumen illud mentium ab istis oculis penitus alienum, quod illuminat omnem hominem venientem _ (veniens ?)_in hunc mundum, nostis aliqua ex parte cogitare – et per dominum vestrum Manichaeum, qui Manis lingua patria vocabatur. Sed vos, ut apud Graecos nomen insaniae vitaretis, velut declinato et prolongato nomine quasi fusionem addidistis, ubi amplius laberemini. Sic enim mihi quidam vestrum exposuit, cur appellatus sit Manichaeus, ut scilicet in graeca lingua tamquam manna fundere videretur, quia graece fundit χει dicitur, p. 521,3 ubi quid egeritis nescio, nisi ut expressius vobis somniaremini insaniam. Neque enim addidistis in parte priore nominis unam litteram, ut agnosceretur manna, sed addidistis in posteriore duas syllabas, non appellantes Mannicheum, sed Manichaeum, ut nihil aliud vobis tam prolixis et vanis sermonibus suis nisi insaniam fundere sonaret. Saepissime iuratis et per paracletum, non sane illum, quem Christus discipulis promisit et misit, sed per eum ipsum, ut latine nomen eius interpreter, insanifusorem. Cum ergo iurare numquam desinatis, vellem scire, quomodo intellegatis hanc quoque legis partem, quam vultis antiquissimam intellegi, quod vobis dominus adimpleverit, et magis propter iurationes apostoli. p. 521,14 Nam vestra quae auctoritas est vel vobis ipsis, nedum mihi, aut cuiquam homini! Unde puto iam clarere, quam sit aliter recipiendum, quod ait Christus: Non veni legem solvere, sed adimplere, non his videlicet additamentis, quae vel ad expositionem pertinent propositarum antiquarum sententiarum vel ad conversationem, non ad impletionem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy