• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

29.

Iam vero de uxore non dimittenda quid aliud vel quid oportunius ex illis libris commemorem quam id, unde Iudaeis de hac re interrogantibus dominus ipse respondit? p. 532,5 Cum enim quaererent, utrum liceret quacumque ex causa dimittere uxorem, ait illis: Non legistis, quia qui fecit ‹homines›, ab initio masculum et feminam fecit eos et dixit: ‛Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una’. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo deus coniunxit, homo non separet. Ecce Iudaei ex libris Moysi convincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum voluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere, cum dimitterent. Simul et illud hic ipso Christo attestante cognoscimus deum fecisse et coniunxisse masculum et feminam, quod Manichaei negando damnantur non iam Moyseos libro, sed Christi evangelio resistentes. p. 532,18 Porro autem, si quod ipsi opinantur et praedicant, verum est diabolum fecisse atque iunxisse masculum et feminam, qua calliditate diabolica Faustus reprehendit Moysen tamquam coniugia dirimentem per libellum repudii et laudat Christum tamquam illud eiusmodi vinculum confirmantem ex praecepto evangelii, cum utique secundum suam stultam sacrilegamque sententiam Moysen laudare debuerit separantem, quod fecerat et coniunxerat diabolus, et Christum vituperare diaboli figmentum et ligamentum solidantem? Iam illud quomodo aperit magister bonus, cur ipse Moyses, ex cuius libro prolata est de prima coniunctione masculi et feminae tam sancta et nulla separatione violanda castitas coniugalis, postea permiserit dimittere uxorem? Nam cum illi respondissent: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? , p. 533,5 ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras. Hoc est, quod paulo ante exposuimus. Quanta enim duritia erat, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et prudentibus tribue_ [ba] _tur, solvi et flecti posset ad recipiendam vel revocandam coniugii caritatem? Ita dominus, quid lex et bonis praeciperet et duris permitteret, eiusdem legis testimonio declaravit, cum et non dimittendam uxorem ex eadem scriptura commemorata coniunctione masculi et feminae monuit divinamque auctoritatem eiusdem coniunctionis exposuit et dandum libellum repudii propter duritiam vel domandi vel indomiti cordis ostendit. p. 533,17

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy