5.
Quid ergo vos tamquam de mandatorum eius perfectione iactatis, quod ea quae in evangelio praecepta sunt operamini? Quid enim illa prodessent, ubi non est fides vera, etiamsi vere implerentur a vobis ? Nonne audistis apostolum dicentem: Si distribuam omnia mea pauperibus et tradam corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest? Quid ergo vos tamquam de christiana paupertate iactatis, cum christiana caritate careatis ? Habent enim inter se quam caritatem vocant etiam latrones sibi debentes facinorosam flagitiosamque conscientiam, sed non caritatem, quam commendat apostolus, et ut eam a ceteris improbandis repundiandisque secerneret, ait alio loco: finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. p. 277,6 Unde ergo habere potestis veram caritatem ex fide ficta surgentem? Aut quando vos pigebit fidem vestram pugnare mendaciis, quando et primum hominem vestrum cum suis hostibus in suae naturae veritate manentibus mutabili fallacia dimicasse praedicatis et istum Christum, qui dicit: Ego sum veritas, speciem carnis, mortem crucis, vulnera passionis, cicatrices resurrectionis mentitum esse suadetis? Proinde vos Christo vestro anteponi vultis, si illo mentiente vos adnuntiatis veritatem. Si autem Christum vestrum sectari vultis, quis non in vobis caveat falsitatem, ut in his quoque mandatis, quae vos implere dicitis, non sit nisi sola fallacia? p. 277,17 Quippe cum ausus sit Faustus dicere, quod aes in zonis non portetis – nisi forte ideo verum dixit, quia non aes in zonis, sed et aurum in arcellis et in sacculis habeatis –, nec reprehenderentur ista in vobis nisi quia profitemini aliud et aliter vivitis. Adhuc in rebus humanis est ille Constantius, modo iam frater noster catholicus christianus, qui multos vestrum Romae in domum suam congregaverat propter implenda praecepta Manichaei, satis quidem vana et inepta, sed tamen quae magna existimatis: quibus cum vestra infirmitas cederet, dispersi estis quisque in viam suam. Unde illi, qui in eis perdurare voluerunt, a vestra societate schisma fecerunt, et, quia in mattis dormiunt, Mattarii appellantur; a quorum stratis longe dissimiles fuerunt plumae Fausti et caprinae lodices, qua deliciarum affluentia non solum Mattarios fastidiebat, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Milevitani. p. 278,5 Auferte ergo perditam simulationem, si de moribus non vultis, saltem de litteris uestris, ne lingua vestra cum vita vestra tamquam ille primus homo cum gente tenebrarum mendacibus non elementis, sed verbis pugnare videatur!