14.
Quem posset certe aliquis impius paganus ita calumniari et reprehendere in evangelio, sicut deum Faustus in vetere testamento. Diceret enim et ille improvidum Christum non solum ex hoc, quod miratus est centurionis fidem, verum etiam quod Iudam inter discipulos elegit, qui mandata eius non erat servaturus, sicut reprehendit iste, cur praeceptum in paradiso datum fuerit homini non facturo. p. 601,5 Culparet etiam illud, quod scire non potuerit, quis eum tetigerit, quando tetigit fimbriam vestimenti eius, quae fluxum sanguinis patiebatur, sicut iste culpavit deum nescisse, ubi lateret Adam, credo quia dixerit: Adam, ubi es? , sicut dixit Christus: Quis me tetigit? Diceret et invidum ac timentem, ne, si intrarent quinque aliae virgines in regnum eius, viverent in aeternum; contra quas ita clausit, ut nec miserabiliter pulsantibus aperiret, velut obliviscens, quod ipse promiserat dicens: Pulsate et aperietur vobis, sicut iste invidiae timorisque arguit deum, quod ad vitam aeternam non admiserit peccatorem. p. 601,16 Diceret et appetentem non pecudum, sed hominum sanguinem, quia dixit: Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam, sicut iste de sacrificiis animalium, quibus figuris promittebatur sacrificium sanguinis, quo redempti sumus, voluit calumniari. Reprehenderet et zelantem, quia cum ementes et vendentes de templo flagellando eiecisset, commemoravit evangelista de illo esse scriptum: Zelus domus tuae comedit me, sicut iste accusavit zelantem deum, quod aliis sacrificari vetuisset. Diceret irascentem in suos et in alienos, in suos quidem, quia dixit: Servus, qui scit voluntatem domini sui et facit digna plagis, vapulabit multa, in alienos autem, quia dixit: Si quis vos non receperit, excutite illis pulverem de calciamentis vestris; amen dico vobis, quia tolerabilius erit Sodomae in die iudicii quam illi civitati, sicut iste criminatur irascentem deum, nunc in alienos, nunc in suos, quos utrosque apostolus commemorat dicens: Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. p. 602,8 Diceret et trucidantem et effundentem multorum sanguinem ob levia quidem vel nulla commissa. Leve quippe aut nullum commissum pagano videretur vel non habere in convivio nuptiarum vestem nuptialem, propter quod rex noster in evangelio iussit hominem ligatis manibus et pedibus proici in tenebras exteriores, vel nolle super se Christum regnare, propter quod peccatum ait: Illos autem, qui noluerunt me regnare sibi, adducite et interficite coram me, sicut iste accusavit deum in vetere testamento, qui ei visus est propter levia vel nulla commissa hominum milia trucidare. p. 602,18 Iam vero illud, quod reprehendit Faustus minantem deum venturum se esse cum gladio, quo non parceret nec iusto nec peccatori, quomodo paganus ille reprehenderet audiens apostolum Paulum dicere de deo nostro, quia filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, audiens et Petrum, cum de magnis tribulationibus sanctorum et interfectionibus loqueretur, ad tolerandum exhortantem et dicentem: Tempus est, ut iudicium incipiat a domo domini; et si initium a nobis, qualis finis erit eis, qui non credunt domini evangelio? Et ‛si iustus quidem vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt?’ p. 602,28 Quid enim iustius uno, cui tamen pater non pepercit? Et quid evidentius, quod nec iustis parcat emendans eos varietate tribulationum, cum de hac _<re ?>_aperte sit dictum: Et si iustus vix salvus erit? Non solum enim in vetere testamento scriptum est: Quem enim diligit deus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit et: Si bona percepimus de manu domini, mala quare non sustinemus? sed etiam in novo: Ego quem amo, arguo et castigo et illud: Si enim nos ipsos diiudicaremus, a domino non iudicaremur; cum iudicamur autem a domino, corripimur, ne cum mundo damnemur*. p. 603,10 Sed tamen si paganus in novo testamento talia reprehenderet, qualia isti reprehendunt in vetere, nonne et ipsi ea defendenda susciperent? Quod si facere possent, qua tandem vecordia hic talia reprehendunt, qualia ibi defendunt? Si autem non possent, cur in uno tantum ac non potius in utroque testamento, quod non intellegentibus impiis pravum videretur, idem non intellegentibus piis rectum, sed tectum credi oportere concedunt?