25.
Sic autem isti in quibusdam factis, a quorum altitudine longe sunt, reprehendunt tamquam libidinem prophetarum, sicut nonnulli etiam sacrilegi paganorum reprehendunt tamquam stultitiam vel potius tamquam dementiam Christi, quia tempore anni non congruo poma quaesivit in arbore, aut puerilis cuiusdam fatuitatis affectum, quod inclinato capite digito scribebat in terra et, cum hominibus interrogantibus respondisset, rursus hoc facere coepit. Nihil enim sapiunt nec intellegunt in magnis animis quasdam virtutes vitiis parvorum animorum esse simillimas nonnulla specie<i ?> , sed nulla aequitatis comparatione. p. 619,19 Similes autem sunt qui in magnis ista reprehendunt pueris imperitis in schola, qui cum pro magno didicerint nomini numeri singularis verbum numeri singularis esse reddendum, reprehendunt latinae linguae doctissimum auctorem, quia dixit: Pars in frusta secant - debuit enim, inquiunt, dicere: secat -, et quia norunt religionem dici, culpant eum, quia geminata l littera dixit: Relligione patrum. Unde non absurde fortasse dicatur, in genere suo quantum distant schemata et metaplasmi doctorum a soloecismis et barbarismis imperitorum, tantum distare figurata facta prophetarum a libidinosis peccatis iniquorum. p. 620,4 Ac per hoc sicut puer in barbarismo reprehensus si de Vergili metaplasmo se vellet defendere, ferulis caederetur, ita quisquis cum ancilla suae coniugis volutatus Abrahae factum, quod de Agar prolem genuerit, in exemplum defensionis assumpserit, utinam non plane ferulis, sed vel fustibus coercitus emendetur, ne cum ceteris adulteris aeterno supplicio puniatur. Minimae quidem illae res, istae autem magnae sunt, nec ad hoc inde ducta similitudo est, ut schema sacramento et soloecismus adulterio coaequetur. Verumtamen proportione sui cuiusque generis quod in illis locutionum quibusdam virtutibus seu vitiis peritia vel imperitia, hoc in his morum quamvis longe in diverso genere virtutibus seu vitiis sapientia vel insipientia valet. p. 620,17