• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

26.

Quapropter ne in quaeque laudanda vel vituperanda, accusanda vel defendenda, coercenda vel relaxanda, damnanda vel absolvenda, appetenda vel vitanda temere irruamus, in quibus omnibus peccata seu recte facta versantur, prius quid sit peccatum considerare debemus, tunc deinde inspicere facta sanctorum libris conscripta divinis, ut si qua et ipsorum peccata invenerimus, ob quam utilitatem sint etiam ipsa condita litteris memoriaeque mandata diligenti, quantum possumus, ratione videamus, quae autem reppererimus stultis seu malivolis videri peccata esse, quae non sunt, nec tamen in eis eminent aliqua exempla virtutum, p. 620,27 haec quoque intueamur, quam ob causam illis inserta sint litteris, quas ad utilitatem vitae praesentis regendae et futurae adipiscendae conditas salubriter credimus. Porro autem quaecumque in factis sanctorum elucent documenta iustitiae, nullus vel imperitorum dubitat debuisse conscribi. De illis ergo potest esse quaestio, quae vel inaniter scripta videri possunt, si nec recte facta apparent nec peccata sunt, vel etiam perniciose, si peccata esse convincuntur, ne valeant ad imitationem, sive in ipsis libris reprehensa non sint et ideo putari etiam possint non esse peccata, sive illic quoque reprehensa sint, sed sub facili spe veniae committantur, quia et in sanctis inventa sunt. p. 621,12

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy