• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

43.

Nec rursus tanta reprehensione atque accusatione res digna est, quantam in eam Faustus inimicus et caecus evomuit. p. 635,14 Consulitur enim aeterna lex illa ordinem naturalem conservari iubens, perturbari vetans, et non ita de hoc facto iudicat, ac si ille in filias nefaria libidine exarserit, ut earum incestato corpore frueretur aut eas haberet uxores, sed nec de illis feminis, ac si in sui patris carnem exsecrabili amore flagrassent. Ratio quippe iustitiae non tantum, quid factum sit, verum etiam, quare factum sit, intuetur, ut ex causis suis facta pendentia libramento aequitatis examinet. Cum igitur illae ad conservationem generis prolem quaererent, qui utique in eis humanus erat et naturalis affectus, nec se crederent invenire posse alios viros velut exusto illa conflagratione orbe terrarum – neque enim discernere poterant, quousque ignis ille saevierit – miscere se patri voluerunt. p. 635,26 Potius quidem numquam esse matres quam sic uti patre debuerunt; verumtamen multum interest, quod ea causa usae sunt, quam si concupiscentia tam funestae voluptatis uterentur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy