• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

69.

Sic et Moysen famulum dei fidelissimum in tota domo eius, ministrum legis sanctae et mandati sancti, iusti et boni, cui apostolus attestatur – nam eius haec verba sunt, quae commemoravi – ministrum etiam sacramentorum, non iam praestantium salutem, sed adhuc promittentium salvatorem, quod et salvator ipse confirmat dicens: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit – unde suo loco, quantum satis visum est, contra impudentes Manichaeorum calumnias disseruimus – hunc ergo Moysen famulum dei vivi, dei veri, dei summi, fabricatoris caeli et terrae, non de alieno, sed de nihilo, non premente necessitate, sed affluente bonitate, non per sui membri poenam, sed per sui verbi potentiam, p. 665,26 hunc, inquam, Moysen, humilem in recusando tam magnum ministerium, subditum in suscipiendo, fidelem in servando, strenuum in exsequendo, in regendo populo vigilantem, in corrigendo vehementem, in amando ardentem, in sustinendo patientem, qui pro eis, quibus praefuit, deo se interposuit consulenti, opposuit irascenti, hunc itaque talem ac tantum virum, absit a nobis, ut ex maledico Fausti ore pensemus, sed ex ore plane veredici dei, qui veraciter hominem, quem fecerat, noverat, quandoquidem etiam peccata hominum, quae ipse non facit, et in diffitentibus ut iudex agnoscit et in confitentibus ut pater ignoscit. Ex ore omnino eius Moysen servum eius et amamus et admiramur et quantum possumus imitamur, p. 666, cum simus longe illius meritis inferiores, etiam nullo Aegyptio vel occiso vel exspoliato, nullo bello gesto, quorum ille aliud futuri indole defensoris, alia imposito imperio dei fecit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy