• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

74.

Quamobrem si iam tandem intellegit humana duritia atque in rebus rectis voluntas prava atque perversa plurimum interesse, utrum aliquid humana cupiditate vel temeritate admittatur, an dei pareatur imperio, p. 671,27 qui novit, quid, quando, quibus permittat aut iubeat, quid cuique facere patique conveniat, nec bella per Moysen gesta miretur aut horreat, quia et in illis divina secutus imperia non saeviens, sed oboediens fuit, nec deus, cum iubebat ista, saeviebat, sed digna dignis retribuebat dignosque terrebat. Quid enim culpatur in bello? An quia moriuntur quandoque morituri, ut domentur in pace victuri? Hoc reprehendere timidorum est non religiosorum. Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, impacatus atque inplacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi et si qua similia, haec sunt, quae in bellis iure culpantur, quae plerumque ut etiam iure puniantur adversus violentiam resistentium sive deo sive aliquo legitimo imperio iubente gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, p. 672,13 cum in eo rerum humanarum ordine inveniuntur, ubi eos vel iubere tale aliquid vel in talibus oboedire iuste ordo ipse constringit. Alioquin Iohannes, cum ad eum baptizandi milites venirent dicentes: Et nos quid faciemus? responderet eis: arma abicite, militiam istam deserite, neminem percutite, vulnerate, prosternite! Sed quia sciebat eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed ministros legis, et non ultores iniuriarum suarum, sed salutis publicae defensores, respondit eis: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum! Sed quia Manichaei Iohannem aperte blasphemare consuerunt, ipsum dominum Iesum Christum audiant hoc stipendium iubentem reddi Caesari, quod Iohannes dicit debere sufficere militi. p. 672,26 Reddite inquit Caesari, quae Caesaris sunt, et deo, quae dei sunt. Et ad hoc enim tributa praestantur, ut propter bella necessario militi stipendium praebeatur. Merito et illius centurionis dicentis: Et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites; et dico huic: ‛Vade’ et vadit, et alio: ‛Veni’ et venit, et servo meo: ‛Fac hoc’ et facit, fidem laudavit, non illius militiae desertionem imperavit. Et de iustis quidem iniustique bellis nunc disputare longum est et non necessarium.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy