• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

78.

Calumniosa ergo imperitia Moyses reprehenditur, quod bella gesserit, qui minus reprehendi debuit, si sua sponte gereret, quam si deo iubente non gereret. Ipsum vero deum, quod talia iusserit, audere reprehendere vel deum iustum et bonum talia iubere potuisse non credere hominis est, ut mitius loquar, cogitare non valentis divinae providentiae per cuncta summa atque ima tendenti nec novum esse, quod oritur, nec perire, quod moritur, sed in suo singula quaeque ordine sive naturarum, sive meritorum vel cedere vel succedere vel manere, hominum autem rectam voluntatem divinae legi coniungi, inordinatam vero cupiditatem divinae legis ordine coerceri, ut nec bonus aliud quam praecipitur velit, nec malus amplius quam permittitur possit, ita sane, ut non impune possit, quod iniuste voluerit. p. 678,16 Ac per hoc in omnibus, quae humana infirmitas horret aut timet, sola iniquitas iure damnatur; cetera sunt vel tributa naturarum vel merita culparum. Fit autem homo iniquus, cum propter se ipsas diligit res propter aliud assumendas et propter aliud appetit res propter se ipsas diligendas. Sic enim, quantum in ipso est, perturbat in se ordinem naturalem, quem lex aeterna conservari iubet. Fit autem homo iustus, cum ob aliud non appetit rebus uti, nisi propter quod divinitus institutae sunt, ipso autem deo frui propter ipsum, seque et amico in ipso deo propter eundem ipsum deum. p. 678,27 Propter deum enim amat amicum, qui dei amorem amat in amico. Sive autem iniquitas sive iustitia, nisi esset in voluntate, non esset in potestate. Porro si in potestate non esset, nullum praemium, nulla poena iusta esset, quod nemo sapit, nisi qui desipit. Ignorantia vero et infirmitas, ut vel nesciat homo, quid velle debeat, vel non omne, quod voluerit, possit, ex occulto poenarum ordine venit et illis inscrutabilibus iudiciis dei, apud quem non est iniquitas. Proditum est enim nobis peccatum Adam fideli eloquio dei; et quia in illo omnes moriuntur, et quia per illum peccatum intravit in hunc mundum et per peccatum mors, veraciter scriptum est; et quia ex hac poena corpus corrumpitur et aggravat animam et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem, verissimum nobisque notissimum est, et quia de hac iusta poena non liberat nisi misericors gratia, certum est. p. 679,12 Et hinc apostolus gemebundus exclamat: Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. Sed quae sit distributio iudicantis et miserantis dei, cur alius sic, alius autem sic, occultis fit causis, iustis tamen. Non tamen ideo nescimus omnia ista iudicio aut misericordia dei fieri, licet in abdito positis mensuris et numeris et ponderibus, quibus omnia disponuntur a deo creatore omnium, quae naturaliter sunt, nec auctore, sed tamen ordinatore etiam peccatorum, ut ea, quae peccata non essent, nisi contra naturam essent, sic iudicentur et ordinentur, ne universitatis naturam turbare vel turpare permittantur, meritorum suorum locis et condicionibus deputata. p. 679,24 Quae cum ita sint et cum per hoc secretum iudiciorum dei motusque humanarum voluntatum eisdem prosperitatibus alii corrumpantur, alii temperanter utantur, et eisdem adversitatibus alii deficiant, alii proficiant, cumque ipsa humana mortalisque vita temptatio sit super terram, quis hominum novit, cui prosit aut obsit in pace regnare vel servire vel vacare vel mori, in bello autem imperare vel pugnare vel vincere vel occidi, cum hoc tamen constet et cui prodest nonnisi per divinum prodesse beneficium et cui obest nonnisi per divinum obesse iudicium. p. 680,6

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy