90.
Quod enim fratrem defendens occidit Aegyptium, cuivis facillime occurrit iniuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum a domino Christo nobis defensis occidi. p. 697,14 Quod vero in arena obruit interemptum, manifestum est eius iam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. Unde ecclesiam dominus super petram aedificat et eos, qui audiunt verbum eius et faciunt, comparat prudenti viro, qui aedificat domum suam super petram, ne temptationibus cedat et corruat; illos autem, qui audiunt et non faciunt, comparat stulto aedificanti super arenam, cuius temptata domus ruina fit magna.