8.
Tamen Faustus sibi ut credamus, hortatur dicens: Et si mihi vera dicenti vis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Iesus de morte et de immortalitate Helias, cum paulo post dicat: ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae condicionis simulavit affectus, sic ab re non erat, si in fine quoque consignandae oeconomiae gratia fuisset visus et mori. Homo pessime ac fallacissime, quomodo tibi ego credam quasi vera dicenti, cum Christum dicas mortem potuisse mentiri? Ergo ille mentiebatur, quando dicebat: Oportet filium hominis occidi et tertia die resurgere, et tu non mentiris et dicis, ut tibi vera dicenti credamus? Veracior ergo Petrus, quando ei dixit: Absit, domine, non fiet istud! et unde meruit audire: Redi retro, satanas! p. 737,2 Et ille quidem non hoc infructuose audivit, qui eam postea veritatem mortis Christi usque ad suam mortem correctus perfectusque praedicavit. Verum si ille, quia tantum putavit Christum non moriturum, audire meruit: Satanas, tu quid mereris audire, qui non solum negas mortuum, sed etiam dicis mortem fuisse mentitum? Sed ideo inquit mortem quoque simulasse credendus est, quia omnes humanae condicionis simulavit affectus. Quis enim tibi hoc contra evangelium concessurus est, quod omnes humanae condicionis simulavit affectus ? Prorsus si dixit evangelista: Dormivit Iesus, si dixit: Esurivit, sitivit, contristatus est, exhilaratus est et si quid aliud, omnia vera sunt; quae ita narrata sunt, ut non eum simulasse, sed plane fecisse vel exhibuisse conscripta sint sane non necessitate condicionis, sed magisterii voluntate et divina etiam potestate. p. 737,17 Nam homo plerumque etsi nolit, irascitur, etsi nolit, contristatur, etsi nolit, dormit, etsi nolit, esurit ac sitit; ille autem omnia ista, quia voluit. Sic etiam nascuntur homines atque patiuntur, non quia volunt nec quod volunt, ille autem etiam ista, quia voluit. Tamen vera haec et de illo fideliter veraciterque conscripta sunt, ut quisquis evangelio eius crediderit, veritate instruatur, non mendaciis illudatur.