3.
Hic dicturus es: Genealogia ipsa consideretur duorum evangelii librorum, utrum sibi conveniat. p. 740,16 Iam hinc alibi in hoc opere diximus, quod dicendum fuit. Neque enim vos movet, nisi quemadmodum duos patres potuerit habere Ioseph. Quod si cogitantibus non occurrisset unus, qui genuit, alius, qui adoptavit, nec sic facile debuistis adversus tantam auctoritatem praeproperam proferre sententiam, nunc vero si vel admoniti cogitatis, quam hoc fieri potuerit, evangelio simpliciter credite et vos potius tam male ac perverse argumentari desistite.