• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET TRICESIMUS

3.

Proinde nec vos, ut dicere coeperam, de testamento vetere circumcisionem creditis accipiendam carnaliter, quamvis ita sit scriptum, neque sub otio ac vacatione colendum sabbatum, quamvis ita legatur, sed nec sacrificiis, ut Moysi videtur, et immolationibus placandum deum ; sed haec quidem ut aliena prorsus et procul a ritu christiano posita ac nulla ex parte probabilia contempsistis. p. 762,14 Quaedam vero eorum etiam divisistis in duo, et partem quidem amplectimini, partem vero respuitis, ut pascha, quod est et ipsum testamenti veteris anniversale sacrum : cuius in celebratione cum sit scriptum vobis non solum agnum mactare edendum sub nocte, sed etiam diebus septem abstinere fermento et esse contentos azymo cum picridiis, vos pascha quidem assumitis, pratermittitis vero ritum illum ac morem, quo cautum est idem debere servari. Item septem dierum hebdomadas, id est pentecosten, quam perinde Moyses certo quodam sacrificiorum et genere et numero imbuendam censet, vos aeque colitis, sed damnata parte eius, id est litationibus ipsis et sacrificiis, quia haec cum christiana fide non congruunt. p. 762,26 De mandato vero abstinendi a cibis communibus visum vobis est et vehementer creditum morticina quidem et immolata esse sane immunda ; de porcina vero idem credere noluistis nec de lepore aut herinacio neque de mullis et lolliginibus ceterisque quae vobis adsapuere generibus piscium, quamvis eadem Moyses omnia immunda esse testetur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy