• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET TRICESIMUS

18.

Unde ergo probare poteritis, quod a vobis exigitur, paracletum esse illum, a quo didicistis, quod evangelica scripta non sunt apostolorum, quandoquidem etiam nos probamus non esse paracletum spiritum sanctum, nisi qui Iesu clarificato mox venit? Ideo enim nondum datus erat, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. Probamus etiam ipsum inducere in omnem veritatem, quia non intratur in veritatem nisi per caritatem; caritas autem dei diffusa est, ait apostolus, in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Docemus etiam non dixisse Paulum: Cum venerit quod perfectum est nisi de perfectione illa, quae in perceptione vitae aeternae futura est. Hoc enim cum loqueretur, videmus enim inquit nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. 779,11 Hic certe nisi aperte insanire volueritis, fatebimini non vos videre deum facie ad faciem. Non ergo ad vos venit illud, quod perfectum est. Hoc enim modo plane quid de hac re senserit, satis apostolus explicavit. Nec futurum est hoc sanctis, nisi cum factum fuerit, quod etiam Iohannes dicit: Filii dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est, tunc introducente in omnem veritatem spiritu sancto, cuius nunc pignus accepimus. Quod autem dictum est: Mundus eum accipere non potest, de his utique dictum est, qui solent in scripturis mundi nomine appellari, amatores mundi vel impii vel carnales, de qualibus dicit apostolus: Animalis autem homo non percipit, quae sunt spiritus dei. p. 779,25 De hoc enim mundo esse dicuntur, quamdiu non possunt sapere amplius quam sunt ista corporea, quae in hoc mundo senserunt, sicut nec vos aliud sapitis, qui, cum lucem istam solis et lunae miraremini, talia vobis omnia divina finxistis auctore illo vaniloquo, quem decepti et deceptores paracletum dicitis. Proinde nullo modo valentes ostendere, quomodo sit ille paracletus, non est, unde doceatis firmissima aliqua auctoritate vos comperisse, quemadmodum haec scripta evangelica, ex quibus non omnia vultis accipere, non sint apostolorum Christi. Restat ergo, ut dicatis hoc vos ea ratione comperisse, quia talia ibi sunt, quae Christi gloriam decolorent, scilicet quia natus ex virgine ibi narratur, quia circumcisus, quia pro illo oblatum sacrificium, quod tunc offerebatur, quia baptizatus, quia temptatus a diabolo est. p. 780,10

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy