• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DECIMUS

3.

Certe Faustus dixit turbari nos posse, si nobis Iudaei dixerint: quare tenetis vetus testamentum, cuius praecepta non observatis? Quibus nos eiusdem scripturae venerata atque servata auctoritate respondemus. Vos quid respondetis, cum vobis dicitur: Quare tenetis evangelicos libros, quorum vos ad decipiendos imnperitos confingitis sectatores, et quae ibi scripta sunt, non solum non creditis, sed etiam quantis potestis viribus oppugnatis? p. 311,23 Certe videtis vos potius de novo testamento quam nos de vetere obiectis respondere non posse. Omnia enim quae in vetere scripta sunt, nos et vera esse dicimus et divinitus mandata et congruis temporibus distributa. Vos autem, cum vobis obiecta fuerint, quae in libris novi testamenti scripta sunt nec accipiuntur a vobis, deficientes in respondendo et manifesta veritate faucibus pressis anhelitu saucio dicitis esse falsata. Quid aliud possent exspirare praefocata ora fallacium? Vel potius quid aliud possent putere confossa cadavera mortuorum? Et tamen confessus est Faustus non concupiscere aliena non solum se ex novo testamento, sed etiam ex vetere didicisse, quod certe a suo deo non posset discere. p. 312,7 Ille quippe, si non concupivit aliena, quare super terram tenebrarum, ubi numquam fuerunt, nova saecula construxit? An dicturus est: Prior ipsa gens tenebrarum regnum meum concupivit, quod ab illa erat alienum? Ergo imitatus est gentem tenebrarum, ut et ipse concupisceret aliena! An angustum antea fuerat regnum lucis, optandum igitur erat bellum, ut adquireretur de victoria latitudo regnandi? Quod si bonum est, et ante potuit concupisci, sed exspectabatur, ut gens hostilis in bellum prior erumperet, quo quasi iustius expugnaretur; si autem non est bonum, quare inimico victo super alienam terram crescere voluit regnum suum, cum prius contentus suis finibus plena felicitate vixisset? p. 312,19 Sed utinam vere isti haec ipsa praecepta vitae agendae, quorum est unum, ne concupiscamus alienum, vellent ex illis litteris discere: profecto mansuescerent et mites intellegerent etiam illa praecepta vitae significandae, quibus eorum oblatrat offensio, et illi tunc tempori observanda congruisse et huic nunc tempori intellegenda congruere. Nos autem quomodo vetus testamentum tamquam alienum concupiscimus, cum ea legamus, quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit? Puto, quod non concupiscit alienum, qui hoc legit, quod scriptum est propter ipsum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy