• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

4.

Sed quia Manichaei alium Christum praedicant, non eum quem praedicaverunt apostoli, sed suum proprium fallacem fallaciter, cuius falsitatis sectatores congruenter et ipsi mentiuntur, nisi quod impudenter sibi credi volunt, cum se mentientis discipulos esse profiteantur, p. 333,4 contigit eis, quod de ipsis infidelibus Iudaeis dicit apostolus: Cum legitur Moyses, velamen est super cor eorum ; neque enim auferetur hoc velamen, per quod non intellegunt Moysen, nisi transierint ad Christum, non qualem ipsi finxerunt, sed qualem patres Hebraei prophetaverunt. Sic enim idem apostolus ait: Cum autem transieris ad dominum, auferetur velamen. Neque enim mirum est, quod resurgenti Christo et dicenti: Oportebat impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me, nolunt isti credere, p. 333,14 quandoquidem Christus ipse narravit, quid Abraham dixerit immisericordi cuidam diviti, cum apud inferos torqueretur et peteret inde mitti aliquem ad fratres suos, a quo docerentur, ne et ipsi venirent in illum locum tormentorum. Hoc enim ei dictum est: Habent ibi Moysen et prophetas. Et cum ille dixisset non eos credituros, nisi aliquis resurrexisset a mortuis, verissime respondum est: Si Moysen et prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent. Quapropter isti non audientes Moysen et prophetas non solum a mortuis resurgenti Christo, sed omnino Christum a mortuis resurrexisse non credunt. Quomodo enim resurrexisse credunt, quem mortuum fuisse non credunt? Nam quomodo mortuum fuisse credunt, quem mortale corpus habuisse non credunt? p. 333,28

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy