• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

7.

Quis autem potest, non dico una brevi responsione, quales in hoc opere habere coartamur, sed quolibet ingenti volumine omnia commemorare praeconia prophetarum Hebraeorum de domino et salvatore nostro Iesu Christo, quandoquidem omnia, quae illis continentur libris, vel de ipso dicta sunt vel propter ipsum! p. 335,25 Sed propter excitationem quaerentis et delectationem invenientis multo plura ibi per allegorias et aenigmata partim verbis solis insinuantur, partim etiam facta narrantur. Verumtamen nisi aliqua ibi manifesta essent, non comprehenderetur sensus, quo etiam obscura clarescerent. Quamquam et ex illis, quae figuris involuta sunt, si quaedam velut sub uno aspectu quasi contexta ponantur, ita coniungunt in contestatione Christi voces suas, ut cuiusvis obtunsi surditas erubescat.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy