• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

14.

Quem enim non moveat ad quaerendum et intellegendum Christum in illis libris, ut ea omittam, quae quamvis tanto suavius contemplentur, quanto ex absconditioribus locis enucleantur, tamen exigunt prolixitatem dissertationis, quia pluribus attestationibus indigent, ut omittam ergo talia: quem non moveat ad salubrem fidem, quod Enoch septimus ab Adam deo placuit et translatus est: et septima requies praedicatur, ad quam transfertur omnis, qui tamquam sexto die sexta aetate saeculi Christi adventu formatur; p. 343,23 quod Noe cum suis per aquam et lignum liberatur: sicut familia Christi per baptismum crucis passione signatum; quod de lignis quadratis eadem arca fabricatur: sicut ecclesia de sanctis construitur ad omne opus bonum semper paratis; quadratum enim quacumque verteris, firmiter stat; quod sexies longa ad latitudinem suam et decies ad altitudinem suam humani corporis instar ostendit, quia in corpore humano Christus apparuit; quod cubitis quinquaginta latitudo eius expanditur: sicut dicit apostolus: Cor nostrum dilatatum est. Unde nisi caritate spiritali? Propter quod ipse item dicit: Caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quinquagesimo enim die post resurrectionem suam Christus sanctum spiritum misit, quo corda credentium dilatavit; p. 344,11 quod trecentis cubitis longa est, ut sexies quinquaginta compleantur: sicut sex aetatibus omne huius saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus numquam destitit praedicari, in quinque per prophetiam praenuntiatus, in sexta per evangelium diffamatus; quod eius altitudo triginta cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis longitudo: quia Christus est altitudo nostra, qui triginta annorum aetatem gerens doctrinam evangelicam consecravit contestans legem non se venisse solvere, sed inplere. Legis autem cor in decem praeceptis agnoscitur: unde decies tricenis arcae longitudo perficitur; unde et ipse Noe ab Adam decimus computatur; p. 344,22 quod bitumine glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus: ut in compage unitatis significetur tolerantia caritatis, ne scandalis ecclesiam temptantibus sive ab eis, qui intus, sive ab eis, qui foris sunt, cedat fraterna iunctura et solvatur vinculum pacis. Est enim bitumen ferventissimum et violentissimum gluten significans dilectionis ardorem vi magna fortitudinis ad tenendam societatem spiritalem omnia tolerantem;

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy