• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SECUNDUS

3.

Sed videlicet doctissimi homines profertis nobis ex armario vestro nescio quem primum hominem, qui ad gentem tenebrarum debellandam de lucis gente descendit, armatum aquis suis contra inimicorum aquas et igne suo contra inimicorum ignem et ventis suis contra inimicorum ventos.

Cur non ergo et fumo suo contra inimicorum fumum et tenebris suis contra inimicorum tenebras, sed contra fumum aere, ut dicitis, armabatur et contra tenebras luce? p. 256.10

An quia mala sunt fumus et tenebrae, non ea potuit habere bonitas eius?

Bona ergo sunt illa tria: aqua, ventus, ignis. Cur ergo ea potuit habere malitia gentis adversae?

Hic respondetis: Sed aqua illa gentis tenebrarum mala erat, quam vero primus homo attulit, bona erat; et ventus illius malus, huius autem bonus.

Ita et huius ignis bonus contra malum ignem illius dimicavit.

Cur ergo et contra malum fumum non potuit afferre fumum bonum? An in fumo vestro mendacia tamquam fumus ipse evanescunt atque deficiunt?

Certe primus homo vester contra naturam contrariam bellum gessit.

Cur quinque illis elementis, quae in contraria gente confingitis, unum adlatum est de divinis regnis contrarium, lux contra tenebras? p. 256,22

Cetera enim quattuor non sunt contraria. Nam nec aer fumo est contrarius, multo minus aquae aqua et ventus vento et ignis igni.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy