23.
Iam vero illud, quod de vinea, quam plantavit, inebriatus Noe nudatus est in domo sua, cui non appareat Christus passus in gente sua? Tunc enim nudata est mortalitas carnis eius, Iudaeis scandalum, gentibus stultitia, ipsis autem vocatis Iudaeis et gentibus tamquam Sem et Iapheth, dei virtus et dei sapientia; quia quod stultum est dei, sapientius est quam homines, et quod infirmum est dei, fortius est quam homines. p. 351,6 Proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurati unam vestem a tergo portantes –sacramentum scilicet iam praeteritae atque transactae dominicae passionis – nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt, et tamen honorant velamento tamquam scientes, unde sint nati. Medius autem filius, id est populus Iudaeorum – ideo medius, quia nec primatum apostolorum tenuit nec ultimus in gentibus credidit – vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi et nuntiavit foras fratribus. Per eum quippe manifestatum est et quodam modo publicatum, quod erat in prophetia secretum; ideoque fit servus fratrum suorum. Quid est enim aliud hodieque gens ipsa nisi quaedam scriniaria christianorum, baiulans legem et prophetas ad testimonium assertionis ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiat illa per litteram? p. 351,21