• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

31.

Videat Iesum introducentem populum in terram promissionis, neque enim hoc temere ab initio vocabatur, sed ex ipsa dispensatione nomine mutato Iesus appellatus est. p. 359,16 Videat botrum de terra promissionis in ligno pendentem. Videat in Hiericho tamquam in hoc mortali saeculo meretricem – de qualibus ait dominus, quod praecedant superbos in regnum caelorum – per fenestram domus suae tamquam per os corporis sui coccum mittentem – quod est utique sanguinis signum propter remissionem peccatorum – confiteri ad salutem. Videat muros ipsius civitatis tamquam munitiones mortalis saeculi septies circumacta testamenti arca cecidisse, sicut nunc per tempora, quae septem dierum vicissitudine dilabuntur, testamentum dei circuit toto orbe terrarum, ut in fine temporum mors, novissima inimica, destruatur et ex impiorum perditione unica domus tamquam unica ecclesia liberetur, mundata a turpitudine fornicationis per fenestram confessionis in sanguine remissionis. p. 360,6

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy