• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Quodvultdeus (†454) Sermo 10, aduersus quinque haereses Sermo 10, aduersus quinque haereses.
CAPUT V.

6. Contra Manichaeos.

Non parum de Filio Dei secundum divinitatem locuti sumus, et resistentibus in quantum potuimus adversariis non pepercimus: nunc volo ad ejus incarnationem accedere, et Manichaeus obsistit impurus. Quare? Quia Dei Filium non vult dici etiam hominis filium. Et ubi est quod scriptum est, Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem; et justitia oriatur simul, ego Dominus creavi eum 1? Audis quia Evangelium per Apostolos non exhiberetur, nisi per Prophetas ante promitteretur? Audis quia Filius Dei secundum divinitatem, factus est filius hominis ex semine David secundum carnem? Quid est enim, in quo Prophetae contrarii sunt Evangelio? Dixit Propheta: Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum: veniat angelus, praedicet verbum. Aperiatur terra; audiat Maria: et germinet Salvatorem; pariat Jesum. Propheta dixit, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Hoc etiam evangelista cum diceret, secutus est et exposuit dicens, Nobiscum Deus 2. Frustra, Manichaee, conaris adversari Prophetis. Ecce Apostolus dicit, De Filio suo qui factus est ei de semine David secundum carnem 3. Quod Prophetae praeviderunt et praedixerunt, hoc Apostoli viderunt et praedicaverunt. Qui erat, factus est. Quid erat? quid factus est? Verbum erat, caro factus est. Deus erat, homo factus est: Filius Dei erat, Filius hominis factus est. Suscepit humanitatem, non amisit divinitatem: factus humilis, mansit sublimis: natus est homo, non destitit esse Deus: natus est parvulus, latens magnus: qui libenter amplectitur Deum natum, non horreat virginis partum. Dicit tibi Deus creator hominis, filius hominis: Quid est quod te permovet in mea nativitate? Non sum libidinis conceptus cupiditate. Ego matrem, de qua nascerer, feci; ego viam meo itineri praeparavi atque mundavi. Hanc quam despicis, Manichaee, mater est mea; sed manu fabricata est mea. Si potui inquinari cum eam facerem, potui inquinari cum ex ea nascerer. Sicut transitu meo illius non est corrupta virginitas, sic mea ibi non est maculata majestas. Si solis radius cloacarum sordes desiccare novit, eis inquinari non novit; quanto magis splendor lucis aeternae, in quo nihil inquinamenti incurrit, quocumque radiaverit, mundare potest, ipse pollui non potest? Stulte, unde sordes in virgine matre, ubi non est concubitus cum homine patre? Unde sordes in ea, quae nec concipiendo libidinem, nec pariendo est passa dolorem? Unde sordes in domo, ad quam habitator nullus accessit? Solus ad eam fabricator et dominus ejus venit, vestem quam non habebat, induit; eamque sicut invenit, clausam reliquit. Sicut ille natus est solus inter mortuos liber 4; sic istius, ex qua natus est, matris pudor solus est integer. Eva inobediens meruit poenam, Maria obediendo consecuta est gratiam: illa gustando prohibitum maledicta, haec credendo angelo est benedicta: illa nobis mortem contulit, haec vitam nobis peperit. Quid agis, Manichaee? Christianum premis, non Christum defendis. Taceat immunda vanitas, quia munda nata est veritas.


  1. Ibid., 8  ↩

  2. Matth. I, 23  ↩

  3. Rom. I, 3  ↩

  4. Psal. LXXXVII, 6 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Sermo 10, aduersus quinque haereses.
Translations of this Work
Against Five Heresies Compare
Gegen die fünf Häresien Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy