1. Quinque genera hostium.
[P. 1101]Debitor sum, fateor, non necessitate cogente, sed, quod est vehementius, charitate. Non tam ad compellendum potest esse molestus exactor, quam ad reddendum devotus est debitor. Sed ut impleam quod promisi, adjuvate me sanctis orationibus vestris, ut Deus omnipotens det gratiam sermonibus meis, et satisfaciam piis mentibus et auribus vestris. Si meminisse dignamini qui in tempore adfuistis, quinque hostium genera esse diximus: contra quae expugnanda inducias postulavimus, ut necessaria arma praeparare possemus. Promissus dies illuxit, nos quoque impigre ad certamen Domino adjuvante processimus. Adjutorium nostrum a Domino, qui fecit coelum et terram 1. Quisquis fidelium Christi militum his fuerit armis munitus, non cujusquam formidabit personam, non terrore temporis a certamine revocabitur. Eia, fratres, certamen in promptu est, fervet opus, urget adversarius, spicula parat, jacere tentat, nemo expavescat. Fratres, plures [P. 1102] sunt nobiscum quam cum illis. Nobiscum est Moyses ille magnus amicus Dei, qui ut hostem vinceret praeliantem, manus ad coelum extendit, jam tunc figuram crucis Christi ostendens: ipse divino imperio, tumentis ponti volventes flexuosis sinibus undas, uno virgae percussu trajiciendo populo aridos vertit in campos. Nobiscum est Jesus post Moysen populi dux Israelitici, fortissimus praeliator, cujus etiam nomen indicat Salvatorem: ipse potentia sua et divina fiducia, diem, sui cursus metas ne perageret, statuit; et nocti ne accederet imperavit. Ipse gentium reges, non singillatim, sed congregatim superavit, captivavit, humiliavit, occidit. Nobiscum est David manu fortis; quid dicam? servus Dei, electus Dei, amicus Dei, parens Dei: noverat et bene noverat, non solum parcere subjectis et debellare superbos 2, verum etiam virtutes ostendere et patientiam custodire. Ipse inimicos suos cum persequeretur, non perniciosus, et cum vinceret, non exstitit impius. Nobiscum sunt alii atque alii sancti viri, qui omnia futura praeviderunt et praedixerunt. Non est ergo quod terreat vos: et tantum exspectate, audite et orate, intentior et auctior circa me vestra sit oratio. Non diutius immoremur, jam quae proposuimus prosequamur.