• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Quodvultdeus (†454) Sermo 10, aduersus quinque haereses Sermo 10, aduersus quinque haereses.
CAPUT II.

3. Fiducia adversus haereticos.

Ecce sunt errorum propositae quaestiones, quasi hostium compositae acies. Contra istas acies pestiferas, sanctissimi fratres, assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. Accingimini lumbos in veritate: nemo trepidet, nemo formidet. Est lorica justitiae, est scutum fidei, in quo sagittae malignorum ignitae excipiantur et exstinguantur. Est galea salutis, est gladius spiritus, quod est verbum Dei 1. Sanctas Scripturas non accipit. Quaeramus ergo lapidem quo percutiatur, ut percussus quassetur, quassatus comminuatur, comminutus in pulverem convertatur, conversus in pulverem compluatur, complutus seratur, satus faciat fructum, non qui igne consumatur, sed qui in horreo recondatur. Hermes, qui latine Mercurius dicitur, scripsit librum qui Λόγος τέλειος appellatur, id est, Verbum perfectum: magnum nomen libri hujus, quia magnus est de quo scriptus est. Quid enim perfectius Verbo, qui solus est inter mortuos liber 2? Audiamus quid loquatur Mercurius de Verbo perfecto: Dominus, inquit, et omnium factor deorum, secundum fecit Dominum. Et post pauca, ut ostenderet quid dixerit, repetiit et dixit: Quoniam ergo hunc fecit primum, et solum et unum: bonus autem ei visus est et plenissimus omnium bonorum. Quantum plenissimus Joannes evangelista dicat: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia 3. Bonus autem ei visus est, et plenissimus omnium bonorum. Et sequitur: Laetatus est. Cui, vel cum quo laetatus est? Dicat ipsa Sapientia Dei, Filius Dei: Ego eram cui adgaudebat 4. Ergo, laetatus est, et valde dilexit tanquam unigenitum [P. 1103] suum. Quem primo factum dixit, postea unigenitum appellavit. Item alio loco sic dixit: Filius benedicti Dei atque bonae voluntatis, cujus nomen non potest humano ore narrari. Quaerebas, pagane, conjugem Dei? Audi Mercurium: para frontem, et excipe lapis lapidem: cade, ut erigaris; frangere, ut confirmeris; destruere, ut aedificeris: ictus lapidis non cutem dividat frontis, non venam rumpat sanguinis, non aperiat foveam vulneris; sed signum faciat crucis. Conjugem Dei quaeris? Abjiciatur ex corde tuo, rogo, impura pravitas. Conjux Dei bona voluntas est. Quomodo autem pater sit Deus, et Filius Deus, nec tamen duo dii, sed unus sit Deus, tecum disputare non debeo; quia nisi credideris, intelligere nullatenus poteris. Et tamen Filium Dei Deum fatetur Mercurius. Hoc lapide percussus, lapideus desinat esse sacrilegus. Audiamus quid etiam Sibylla vates eorum de eodem dicat: Alium, inquit, dedit Deus filiis hominum colendum. Quantum apparet, in his sententiis Mercurii et Sibyllae, Sabellius etiam judicatur. Mercurius et Patrem Deum dicit et Filium: et Sibylla dicit Deum alium. Sabellius dicit non alium, quia eumdem Patrem asserit esse quem Filium. Optimum valde est, si modo non unum tantum, sed etiam ad quantoscumque missus pervenire potuerit adversarios, uno ictu percutiamus. Item Sibylla dicit: Ipsum tuum cognosce Dominum Dei Filium esse. Versus iste et Paganum increpat et Judaeum. Alio loco Filium Dei σύμβουλον appellat, id est, consilium, vel consiliarium, Et propheta dicit, Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, consiliarius, Deus fortis et potens 5. Hic Arianus arguitur, qui cum dicit minorem Dei Filium, dicit aliquando Deum non habuisse filium. Et si fuit sine filio, fuit sine consilio. Ecce ad quanta pericula provocamur. Sed quia Deus nunquam fuit sine consilio, etiam contradicente Ariano, nunquam Pater potuit esse sine Filio. Quid agis, pagane? Aperi aures, noli esse sicut aspis surda, quae obturat aurem ne audiat vocem incantantis 6. Non tibi meos auctores profero; tuus est Mercurius, cui inter deos tantus honor cultusque a vobis delatus est, ut ejus nomine diem vocaretis. Ipsum audi, ipse te convincat, ipse expugnet; ut cum te vicerit, illi cedas, et mihi credas. Mercurius dixit: Dilexit Deus Unigenitum suum. Ipse dixit: Filius benedicti Dei atque bonae voluntatis. Et ne de ejus nomine taedium interrogationis sustineret, secutus adjunxit: Cujus nomen non potest humano ore narrari. Quid tu, Mercuri, ab hominibus dicis nomen Dei Filii narrari non posse? A te narretur, qui non homo, sed deus ab hominibus aestimaris. Loquitur autem ad Filium suum dicens: Est autem. Quis? Filii inenarrabilis sermo sapientiae Sanctus sanctus. Nonne hoc est, In principio erat Verbum 7? Dic, Hermes, sermo iste sapientiae habet matrem? Sequitur: De solo Deo Domino est, omnibus dominante Deo mortalibus. Et quia ab hominibus indagari non potest, addit et dicit: Super homines est. Ergo quia super homines est, nomen Filii Dei narrare non possum, quia deus non sum: dicant homines quasi homines quod non sum, ego agnosco quod sum. Sermo sapientiae de solo Deo est Non ergo ibi, pagane, humanum suspiceris aut fingas fuisse conjugium: de solo Deo est, et super homines est. Increpat te Sibylla dicens, Ipsum tuum cognosce Dominum Dei Filium esse Deum: ipsum, non alium, non Martem, non Jovem, non Mercurium; sed quem confitetur Mercurius. Quid miraris, christiane, quod talia isti de Patre et Filio dicant? Et daemones credunt, et contremiscunt 8. Nempe in Evangelio transeunte Domino dicunt, Novimus qui sis, Filius Dei, venisti ante tempus torquere nos 9. Utinam quomodo daemones judicem, sic homines agnoscerent salvatorem!


  1. Ephes. VI, 14-17  ↩

  2. Psal. LXXXVII, 6  ↩

  3. Joan. I, 16  ↩

  4. Prov. VIII, 30  ↩

  5. Isai IX, 6  ↩

  6. Psal. LVII, 5  ↩

  7. Joan. I, 1  ↩

  8. Jacobi II, 19  ↩

  9. Marc. I, 24 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Sermo 10, aduersus quinque haereses.
Translations of this Work
Against Five Heresies Compare
Gegen die fünf Häresien Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy