• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) De lapsis (PL)
pars principalis

IX.

Ac multis proprius interitus satis non fuit. Hortamentis mutuis in exitium populus impulsus est, mors invicem lethali poculo propinata est; ac, ne quid deesset ad criminis cumulum, infantes quoque, parentum manibus vel impositi vel attracti, amiserunt [Col. 0473B] parvuli quod in primo statim nativitatis exordio fuerant consecuti. Nonne illi cum judicii dies venerit dicent: Nos nihil mali fecimus, nec, derelicto cibo et poculo Domini, ad profana contagia sponte properavimus. Perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas. Illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Deum negaverunt; ut, dum, parvi et improvidi et tanti facinoris ignari, per alios ad consortium criminum jungimur, aliena fraude caperemur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De lapsis (PL)
Translations of this Work
Des Tombés Compare
On the Lapsed Compare
Über die Gefallenen (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy