• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) De lapsis (PL)
pars principalis

XII.

Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii vinculo detinentur? Aut quomodo coelum petunt, et ad sublimia et alta conscendunt qui, terrenis cupiditatibus degravantur? Possidere se credunt qui potius possidentur, census sui servi, nec ad pecuniam suam domini, sed magis pecuniae mancipati. Hoc tempus, hos homines Apostolus denotat dicens: Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulam et desideria multa inutilia et nocentia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis 1. Dominus autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris invitat? Parva haec et [Col. 0475B] exigua hujus temporis damna quibus mercedibus pensat? Nemo est, inquit, qui relinquat domum aut agrum, aut parentes aut fratres, aut uxorem aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam 2. Quibus cognitis et de Domini pollicentis veritate compertis, non tantum timenda non est ejusmodi sed et optanda jactura, ipso denuo Domino praedicante et monente: Beati eritis cum persecuti vos fuerint, et separaverint vos et expulerint, et maledixerint nomini vestro ut nequam propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exultate; ecce enim merces vestra multa est in coelis 3.[Col. 0476A]


  1. I Tim., VI, 9 ↩

  2. Marc. X, 29 ↩

  3. Luc. VI, 22 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De lapsis (PL)
Translations of this Work
Des Tombés Compare
On the Lapsed Compare
Über die Gefallenen (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy