• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) De lapsis (PL)
pars principalis

XXI.

Nisi si haec ignaro Deo gesta sunt, aut non permittente illo omnia ista venerunt, cum doceat indociles et admoneat immemores Scriptura divina, quae loquitur dicens: Quis dedit in direptionem Jacob et Israel iis qui praedabantur illum? Nonne Deus, cui peccaverunt? Et noluerunt in viis ejus ambulare neque audire legem ejus: et superduxit super eos iram animationis suae 1. Et alibi testatur ac dicit: Numquid non valet manus Dei ut salvos faciat, aut gravavit aurem ut non exaudiat? Sed peccata vestra inter vos et Deum separant, et propter delicta vestra avertit faciem a vobis ne misereatur [Col. 0483C] 2. Delicta potius nostra reputemus, actus nostros et animi secreta revolventes, conscientiae merita ponderemus. Redeat in cor nostrum non ambulasse nos in viis Domini et abjecisse legem Dei, praecepta ejus et monita salutaria numquam servare voluisse.


  1. Isa. XLII, 24 ↩

  2. Isa. CIX, 1 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De lapsis (PL)
Translations of this Work
Des Tombés Compare
On the Lapsed Compare
Über die Gefallenen (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy