• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) Ad Demetrianum [CSEL]
Caput III.

§ 23

Respicite itaque dum tempus est ad ueram et aeternam salutem, et quia iam mundi finis in proximo est ad Deum mentes uestras Dei timore conuertite. nec uos delectet in saeculo inter iustos et mites inpotens ista et uana dominatio, quando et in agro inter cultas et fertiles segetes lolium et auena dominetur, 12[P. 368] nec dicatis mala accidere, quia dii uestri a nobis non colantur, sed sciatis esse hanc iram Dei, [^Dei] hanc esse censuram. ut qui beneficiis non intellegitur uel plagis intellegatur. Deum uel sero quaerite, quia iam pridem per prophetam Deus praemonens hortatur et dicit: quaerite Deum, et uiuet anima uestra. Deum uel sero cognoscite, quia et Christus adueniens hoc admonet et docet dicens: haec est autem uita aeterna ut cognoscant te solum et uerum Deum et quem misisti Iesum Christum. credite illi qui omnino non fallit. credite illi qui haec omnia futura praedixit. credite illi qui credentibus praemium uitae aeternae dabit. credite illi qui incredulis3 aeterna supplicia gehennae ardoribus inrogabit.


  1. Apparatus: 6 Ez. 9, 4. 11 Ex. 12,13.  ↩

  2. Apparatus: 1 senioris [^WB,] seniori [^M] 2 iuuenis [^WB,] iuueni [^M] aut [^(pro] et) uirginis [^W; cf. test. II22] et paruulos et mulieres [^v] 3 perdeleantur [^WMMBV, deleantur v] 4 scriptum [^MBv] 5 qua in] quali [^B] in om. [^W] 6 media [^B,] per mediam [^WBDisv (cf. test. II22); add. M:] samariam et, [^exp. m. 2] herusalem [^Wl,] ierhsalem [^B] notabis]»»dabis [^B] (non [^eras.)] 7 super] in [^M] frontem [^B] 8 ob] propter v 9 et [^(ante] quod) [^om. W] 10 quisquis [^2tfc,] quis [^M'] 11 dicentis [^ex] de te entis [^W m. 2] 12 ibi [^WBMl V, om. BY',] uos [^uel] uos ibi [^v] 13 abieritis [^B] 14 diminutionis [^WBv] 16 suppletur [^W] postm. secuta [^M] 18 signo et sanguine [^M] nunc cum [^B] 19 quisquis [^Fv] 20 enadet v 21 respite [^Wl,] resipiscite [^coni. Oxon]. 22 et [^W s. I. m. 2] 23 timorem [^B] 24 sta [^JB] quando [^etc.; cf. Vergili Georg. 1154]*  ↩

  3. incrednlis ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Ad Demetrianum [CSEL]
Ad Demetrianum [PL] Compare
Translations of this Work
A Démétrien Compare
An Address to Demetrianus Compare
An Demetrianus (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy