• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Sulpicius Severus (363-429) Vita sancti Martini Vita Sancti Martini

25.

(1) Nam cum olim audita fide eius, uita adque uirtute desiderio illius aestuaremus, gratam nobis ad eum uidendum suscepimus peregrinationem: simul quia iam ardebat animus uitam illius scribere, partim ab ipso, in quantum ille interrogari potuit, sciscitati sumus, partim ab his, qui interfuerant uel sciebant, cognouimus. (2) Quo quidem tempore credi non potest, qua me humilitate, qua benignitate susceperit, congratulatus plurimum et gauisus in Domino, quod tanti esset habitus a nobis, quem peregrinatione suscepta expeteremus. (3) Miserum me – paene non audeo confiteri – cum me sancto conuiuio suo dignatus esset adhibere, aquam manibus nostris ipse obtulit, ad uesperum autem pedes ipse nobis abluit. Nec reniti aut contra ire constantia fuit: ita auctoritate illius oppressus sum, ut nefas putarem, si non adquieuissem. (4) Sermo autem illius non alius apud nos fuit, quam mundi inlecebras et saeculi onera relinquenda, ut Dominum Iesum liberi expeditique sequeremur: praestantissimumque nobis praesentium temporum inlustris uiri Paulini, cuius supra fecimus mentionem, exemplum ingerebat, qui summis opibus abiectis Christum secutus solus paene his temporibus euangelica praecepta conplesset: illum nobis sequendum, illum clamabat imitandum: (5) beatumque esse praesens saeculum tantae fidei uirtutisque documento, cum secundum sententiam Domini diues et possidens multa uendendo omnia et dando pauperibus, quod erat factu inpossibile, possibile fecisset exemplo. (6) Iam uero in uerbis et confabulatione eius quanta grauitas, quanta dignitas erat! Quam acer, quam efficax erat, quam in absoluendis scripturarum quaestionibus promptus et facilis! (7) Et quia multos ad hanc partem incredulos scio, quippe quos uiderim me ipso etiam referente non credere, Iesum testor spemque communem me ex nullius umquam ore tantum scientiae, tantum [ingenii] boni et tam puri sermonis audisse. Quamquam in Martini uirtutibus quantula est ista laudatio! (8) Nisi quod mirum est homini inlitterato ne hanc quidem gratiam defuisse.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita Sancti Martini
Translations of this Work
Leben des heiligen Bekennerbischofs Martinus von Tours (BKV) Compare
Vie de Saint Martin Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy