• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De praescriptione haereticorum De Praescriptione Haereticorum

IX.

[1] Cedo nunc sponte de gradu isto. Omnibus dictum sit, quaerite et invenietis; tamen et hic expedit sensus certa re cum interpretationis gubernaculo. [2] Nulla uox diuina ita dissoluta est et diffusa ut uerba tantum defendantur et ratio uerborum non constituatur. [3] Sed inprimis hoc propono, unum utique et certum aliquid institutum esse a Christo, quod credere omni modo debeant nationes et idcirco quaerere ut possint, cum inuenerint, credere. [4] Vnius porro et certi instituti infinita inquisitio non potest esse; quaerendum est donec inuenias et credendum ubi inueneris, et nihil amplius nisi custodiendum quod credidisti, dum hoc insuper credis, aliud non esse credendum ideoque nec requirendum cum id inueneris et credideris quod ab eo institutum est, qui non aliud tibi mandat inquirendum quam quod instituit. [5] De hoc quidem, si quis dubitat, constabit penes nos esse id quod a Christo institutum est. [6] Interim ex fiducia probationis praeuenio admonens quosdam, nihil esse quaerendum ultra quod crediderunt, id esse, quod quaerere debuerunt, ne quaerite et inuenietis sine disciplina rationis interpretentur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Praescriptione Haereticorum
Translations of this Work
Die Prozeßeinreden gegen die Häretiker (BKV) Compare
Les prescriptions contre les Hérétiques Compare
The Prescription Against Heretics Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - Prescription against Heretics

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy