• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De praescriptione haereticorum De Praescriptione Haereticorum

XXV.

[1] Sed, ut diximus, eadem dementia est cum confitentur quidem nihil apostolos ignorasse nec diuersa inter se praedicasse, non tamen omnia uolunt illos omnibus reuelasse. [2] Quaedam enim palam et uniuersis, quaedam secreto et paucis demandasse quia et hoc uerbo usus est Paulus ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi, et rursum: Bonum depositum serua. [3] Quod hoc depositum est? tacitum ut alteri doctrinae deputetur? [4] An illius denuntiationis, de qua ait: Hanc denuntiationem commendo apud te, filiole Timothee? [5] Item illius praecepti de quo ait: Denuntio tibi ante Deum, qui uiuificat omnia et Iesum Christum, qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, custodias praeceptum? [6] Quod autem praeceptum et quae denuntiatio? Ex supra et infra scriptis intelligere erat, non nescio quid subostendi hoc dicto de remotiore doctrina sed potius inculcari de non admittenda alia praeter eam quam audierat ab ipso, et puto coram multis, inquit, testibus. [7] Quos multos testes si nolunt ecclesiam intelligi, nihil interest, quando nihil tacitum fuerit quod sub multis testibus proferebatur. [8] Sed nec quia uoluit illum haec fidelibus hominibus demandare, qui idonei sint et alios docere, id quoque ad argumentum occulti alicuius euangelii interpretandum est. [9] Nam cum dicit haec, de eis dicit de quibus in praesenti scribebat; de occultis autem, ut de absentibus apud onscientiam, non haec sed illa dixisset.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Praescriptione Haereticorum
Translations of this Work
Die Prozeßeinreden gegen die Häretiker (BKV) Compare
Les prescriptions contre les Hérétiques Compare
The Prescription Against Heretics Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - Prescription against Heretics

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy