• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De praescriptione haereticorum De Praescriptione Haereticorum

V.

[1] Porro si dissensiones et schismata increpat quae sine dubio mala sunt, et in continenti haereses subiungit, [2] quod malis adiungat, malum utique profitetur et quidem maius cum ideo credidisse se dicat de schismatibus et dissensionibus quia sciret etiam haereses oportere esse. [3] Ostendit enim grauioris mali conspectu de leuioribus se facile credidisse; certe non ut ideo de malis crediderit quia haereses bonae essent, sed uti de peioris quoque notae temptationibus praemoneret non esse mirandum quas diceret tendere ad probabiles quosque manifestandos, scilicet quos non potuerit deprauare. [4] Denique si totum capitulum ad unitatem continendam et separationes coercendas sapit, haereses uero non minus ab unitate diuellunt quam schismata et dissensiones. Sine dubio et haereses in ea condicione reprehensionis constituit in qua et schismata et dissensiones. [5] Et per hoc non eos probabiles facit qui in haereses diuerterint, cum maxime diuerti ab eiusmodi obiurget edocens unum omnes loqui et ipsum sapere, quod etiam haereses non sinunt.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Praescriptione Haereticorum
Translations of this Work
Die Prozeßeinreden gegen die Häretiker (BKV) Compare
Les prescriptions contre les Hérétiques Compare
The Prescription Against Heretics Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - Prescription against Heretics

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy