• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) De Virginitate B. Mariae

7.

Loquitur in Genesi sermo divinus: Et tradiderunt Jacob deos alienos, qui erant in manibus eorum, et inaures quae erant in auriculis eorum. Et abscondit ea Jacob subter terebinthum, quae est in Sichimis, et perdidit ea usque in hodiernum diem (Gen. XXXV, 4 seq.). Item in fine Deuteronomii: Et defunctus est Moyses servus Domini in terra Moab per verbum Domini, et sepelierunt eum in Geth, prope domum Phegor, et nemo scit sepulcrum ejus usque in diem istum (Deut. XXXIV, 6, sec. LXX). Certe hodiernus dies illius temporis aestimandus est, quo historia ipsa contexta est, sive Moysen dicere volueris auctorem Pentateuchi, sive Ezram ejusdem instauratorem operis, non recuso. Nunc hoc quaeritur, an id quod dictum est, usque in diem istum, ad illam referatur aetatem, qua libri editi sive conscripti sunt. Doceat igitur post illam diem tot jam annorum usque ad nos voluminibus exactis, aut idola, quae sub terebintho condita fuerant, reperta, aut Moysi tumulum investigatum, quia obnixe asserit, post donec et usque, esse incipere, quod tamdiu non fuit quamdiu usque compleretur et donec. Quin potius animadvertat Scripturae sanctae idioma, et nobiscum, in quo haesitabat, intelligat ea, de quibus posset ambigi, si non fuissent scripta, signari, caetera vero nostrae intelligentiae derelinqui. Si enim adhuc recenti tempore, viventibus his qui viderant Moysen, sepulcrum ejus potuit ignorari, multo magis tot saeculis praetereuntibus. Juxta quod et illud intelligitur de Joseph, Evangelistam id indicasse, de quo scandalum poterat moveri, non eam cognitam esse a vito suo usque ad partum, ut multo magis intelligeremus cognitam non fuisse post partum, a qua tunc se abstinuit, cum adhuc de visione poterat fluctuare.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Virginitate B. Mariae
Translations of this Work
The Perpetual Virginity of Blessed Mary Compare
Über die beständige Jungfrauschaft Mariens. Gegen Helvidius. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy