• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

5.

C. Quomodo in caeteris creaturis conditionis ordo servatur: sic concessa semel liberi arbitrii potestate, nostrae voluntati omnia derelicta sunt. A. Ergo, ut dixi, non debeo a Deo per singula auxilium deprecari, quod semel meo datum est judicio? C. Si in omnibus ille cooperatur, non est meum, sed ejus qui adjuvat, immo qui in me cooperatur: praesertim cum absque eo facere nihil possim. A. Oro te, non legisti: Non enim volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16)? Ex quibus intelligimus nostrum quidem esse velle et currere; sed ut voluntas nostra compleatur et cursus, ad Dei misericordiam pertinere, atque ita fieri, ut et in voluntate nostra et in cursu, liberum servetur arbitrium, et in consummatione voluntatis et cursus, Dei cuncta potentiae relinquantur. Scilicet nunc mihi Scripturarum testimonia replicanda sunt, quomodo per singula Dei a sanctis flagitetur auxilium et in singulis operibus suis, illo adjutore et protectore uti desiderent. Lege totum Psalterium, omnes sanctorum voces, nihil erit, nisi ad Deum in cunctis operibus deprecatio. Ex quo perspicue ostenditur, te aut Dei negare gratiam, quam tollis in partibus; aut si in partibus dederis, quod nequaquam te velle manifestum est, in nostram sententiam transire, qui sic liberum homini servamus arbitrium, ut Dei per singula adjutorium non negemus.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy