• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

8.

Ejus rei nullum exemplum. — A. Interim ex meo tuoque judicio, et ego qui interrogo, et tu qui respondes, peccatores sumus. C. Sed possumus non esse si velimus. A. Dixi me velle non peccare, te quoque hoc sentire non dubium est. Quomodo ergo quod uterque volumus, uterque non possumus? C. Quia plene non volumus. A. Da ergo qui majorum nostrorum plene voluerint et potuerint. C. Hoc quidem non facile est ostendere. Neque enim quando dico hominem posse esse sine peccato si velit, aliquos fuisse contendo; sed simpliciter posse esse si velit. Aliud namque est esse posse, quod Graece dicitur τῇ δυνάμει (possibilitate); aliud est esse, quod ipsi appellant τῇ ἐνεργείᾳ (actu ipso). Possum esse medicus; sed interim non sum. Possum esse faber; sed necdum didici. Quidquid igitur possum: licet necdum sim, tamen ero si voluero.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy