• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber secundus

7.

Deus solus immortalis, sapiens, perfectus, per naturam. — Deus lux appellatur, et tenebrae in eo non sunt ullae. Quando dicit nullas tenebras in Dei lumine reperiri, ostendit omnia aliorum lumina aliqua sorde maculari. Denique et Apostoli appellantur lux mundi. Sed non est scriptum, quod in Apostolorum luce nullae sint tenebrae. Et de Joanne scribitur: Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 7, 8). Unde et de eo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16). Et certe legimus immortales Angelos, immortales Thronos et Dominationes, caeterasque Virtutes. Sed solus Deus est immortalis, quia non est per gratiam, ut caetera, sed per naturam. Quam ob causam idem Apostolus scribit (Rom. XVI), Deum solum esse sapientem, cum et Salomon, et multi alii Sancti sapientes vocentur, et dicatur juxta Hebraicum ad principem Tyri: Sapientior Daniele es tu (Ezech. XXVIII, 3)? Quomodo ergo solus lux, solus immortalis, et solus sapiens appellatur, cum multi immortales, et luces, et sapientes sint; sic perfectio hominis non ex natura: sed ex gratia veniens, imperfectos eos qui perfecti videntur esse, demonstrat. Quod autem scriptum est: Et sanguis Jesu filii ejus mundat nos ab omni peccato (I Joan. I, 7), tam in confessione baptismatis, quam in clementia poenitudinis accipiendum est. Sed aliud est mundari a Deo, aliud per se esse sine vitio. Si enim juxta Job: Luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus, quanto magis homo, putredo, et filius hominis, vermis (Job. XXV, 5, 6)! Omne enim os obstruitur, et obnoxius est omnis mundus Deo: Quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram eo (Rom. III, 19, 20). Nullaque distantia est personarum. Omnes enim peccaverunt, et indigent gloria Dei: justificati gratis per gratiam ipsius (Ibid., 23, 24). Si autem scribit: Existimamus fide justificari hominem sine operibus legis, siquidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex lege, et praeputium ex fide (Ibid., 28, 30): manifeste ostendit, non in hominis merito, sed in Dei gratia esse justitiam, qui sine legis operibus credentium suscipit fidem. Unde sequitur: Peccatum vestri non dominabitur. Cur? Quia non estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI, 14). Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Unde et gentes quae non sectabantur justitiam, comprehenderunt justitiam, justitiam autem ex fide. Israel autem sequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit, quoniam non ex fide, sed ex operibus. Offenderunt enim in lapidem offensionis (Ibid., 30, seqq.). Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4).

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy