• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Vita Pauli

11.

Igitur in Deum gratiarum actione celebrata super uitrei marginem fontis uterque consedit. Hic uero, quis frangeret panem, oborta contentio pene diem duxit in uesperam. Paulus more cogebat hospitii, Antonius iure refellebat aetatis. Tandem consilium fuit, ut adprehenso e regione pane, dum ad se quisque nititur, pars sua remaneret in manibus. Dehinc paululum aquae prono in fonte ore libarunt, et immolantes Deo sacrificium laudis noctem transegere uigiliis.

Cumque iam esset terrae redditus dies, beatus Paulus ad Antonium sic locutus est: 'Olim te, frater, in istis regionibus habitare sciebam, olim conseruum meum mihi promiserat Deus. Sed quia iam dormitionis meae tempus aduenit, et quod semper cupieram dissolui et esse cum Christo, peracto cursu superest mihi corona iustitiae; tu missus a Domino es, qui humo corpusculum tegas, immo terram terrae reddas.'

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita Pauli
Translations of this Work
Leben des hl. Paulus, des ersten Einsiedlers (BKV) Compare
The Life of Paulus the First Hermit Compare
Vie de Saint Paul ermite Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy