• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De resurrectione carnis

XIV.

[1] Talia interim divinarum virium liniamenta non minus parabolis operato deo quam locuto, veniamus et ad ipsa edicta atque decreta eius, quo cum maxime divisionem istam materiae ordinamus. [2] Exorsi enim ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae salus competat, dehinc prosecuti de potentia dei, an tanta sit quae salutem conferre dilapsae rei soleat, [3] nunc si probavimus utrumque velim etiam de causa requiras, an sit aliqua tatn digna quae resurrectionem carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam vindicet: quia subest dicere, etsi caro capax restitui, etsi divinitas idonea restituendi, sed causa restitutionis praeesse debebit. [4] Accipe igitur et causam, qui apud deum discis tam optimum quam et iustum, de suo optimum, de nostro iustum. Nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo deum nosset ex naturae proprietate: at nunc etiam iustum eum patitur ex causae suae necessitate, tamen et hoc ipso optimum dum et iustum. [5] Et bono enim iuvando et malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam bono praestat, hinc vindicans istud inde remunerans illud. [6] Sed cum Marcione plenius disces an hoc sit dei totum. Interim talis est noster, merito iudex quia dominus, merito dominus quia auctor, merito auctor quia deus. [7] Hinc et ille nescio quis haereticorum merito non iudex, non enim dominus: merito non dominus, non enim auctor: nescio iam si deus, qui nec auctor quod deus, nec dominus quod auctor. [8] Igitur si deo et domino et auctori congruentissimum est iudicium in hominem destinare de hoc ipso an dominum et auctorem suum agnoscere et observare curarit an non, idque iudicium resurrectio expunget, haec erit tota causa immo necessitas resurrectionis, congruentissima scilicet deo destinatio iudicii. [9] De cuius dispositione dispicias an utrique substantiae humanae diiudicandae censura divina praesideat, tam animae quam et carni: quod enim congruet iudicari, hoc competet etiam resuscitari. [10] Dicimus plenum primo perfectumque credendum iudicium dei, ut ultimum iam atque exinde perpetuum, ut sic quoque iustum dum non in aliquo minus, ut sic quoque deo dignum dum pro tanta eius patientia plenum atque perfectum: itaque plenitudinem perfectionemque iudicii nonnisi de totius hominis repraesentatione constare: [11] totum porro hominem ex utriusque substantiae congregatione parere, idcircoque in utraque exhibendum quem totum oporteat iudicari, qui nisi totus non vixerit: qualis ergo vixerit talem iudicatum iri, quia de eo quod vixerit habeat iudicari. Vita est enim causa iudicii, per tot substantias dispungenda per quot et functa est.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De resurrectione carnis
Traductions de cette œuvre
De la résurrection de la chair Comparer
On the Resurrection of the Flesh Comparer
On the Resurrection of the Flesh Comparer
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité