• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De resurrectione carnis

L.

[1] Sed et omissis huiusmodi interpretationibus carnis et sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter quam sunt intellectas licebit resurrectioni vindicare. [2] Non enim resurrectio carni et sanguini directo negatur, sed dei regnum quod obvenit resurrectioni: est autem et in iudicium resurrectio. Immo et confirmatur carnis resurrectio generalis cum specialis excipitur: dum enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat subauditur. [3] Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae non genus patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem nomine culpae non substantiae arceri a dei regno, nomine tamen formae resurgere in iudicium quia non resurgant in regnum. [4] Adhuc dicam, Caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt: merito sola et per semetipsa, ut ostenderet adhuc spiritum in illis necessarium. Spiritus enim est qui vivificat in regnum dei, caro nihil prodest: prodesse tamen illi aliud potest, id est spiritus, et per spiritum opera quoque spiritus. [5] Resurgunt itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua: sed quorum est adire regnum dei induere oportebit vim incorruptibilitatis et immortalitatis, sine qua regnum dei adire non possunt, antequam consequi eam possint. Merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola regnum dei capere deficiunt. [6] Iam vero cum devorari habeat corruptivum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale istud ab immortalitate, id est sanguis, post resurrectionem ex demutatione, merito demutata ac devorata caro et sanguis regnum dei hereditate possidere possunt, non tamen non resuscitata. [7] Sunt qui carnem et sanguinem Iudaismum velint accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a dei regno, quia et ille vetustati deputetur et hoc titulo iam et alibi ab apostolo denotetur, qui post revelatum in se filium dei ad evangelizandum eum in nationibus statim non rettulerit ad carnem et sanguinem, id est ad circumcisionem, id est ad Iudaismum, sicut ad Galatas scribit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De resurrectione carnis
Traductions de cette œuvre
De la résurrection de la chair Comparer
On the Resurrection of the Flesh Comparer
On the Resurrection of the Flesh Comparer
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité